라틴어 문장 검색

"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non servatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem14)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
adripiunt naves ipsique rudentes expediunt et vela legunt et cornua summis adsociant malis;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:319)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
Oblatum Stilicho violato foedere Martem omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:87)
quin adriperet oblata et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장5)
3. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini prelibate interdum fidei puritatem. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:1)
Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:2)
Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:3)
Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:3)
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)
quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:3)
non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:1)
Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut audientiam fieri sibi velle videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION